monumenta.ch > Augustinus > 13
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 18, XII <<<     >>> XIV

Augustinus, De Civitate Dei, 18, Caput XIII

1 Post mortem Iesu Nave populus Dei iudices habuit, quibus temporibus alternaverunt apud eos et humilitates laborum pro eorum peccatis, et prosperitates consolationum propter miserationem Dei. His temporibus fabulae fictae sunt de Triptolemo, quod iubente Cerere anguibus portatus alitibus indigentibus terris frumenta volando contulerit; de Minotauro, quod bestia fuerit inclusa Labyrintho, quo cum intrassent homines, inextricabili errore inde exire non poterant; de Centauris, quod equorum hominumque fuerit natura coniuncta; de Cerbero, quod sit triceps inferorum canis; de Phryxo et Helle eius sorore, quod vecti ariete volaverint; de Gorgone, quod fuerit crinita serpentibus et aspicientes convertebat in lapides; de Bellerophonte, quod equo pinnis volante sit vectus, qui equus Pegasus dictus est; de Amphione, quod citharae suavitate lapides mulserit et adtraxerit; de fabro Daedalo et eius Icaro filio, quod sibi coaptatis pinnis volauerint; de Oedipo, quod monstrum quoddam, quae Sphinga dicebatur, humana facie quadrupedem, soluta quae ab illa proponi soleret velut insolubili quaestione suo praecipitio perire compulerit; de Antaeo, quem necavit Hercules, quod filius terrae fuerit, propter quod cadens in terram fortior soleret adsurgere; et si qua forte alia praetermisi. Hae fabulae bellum ad usque Troianum, ubi secundum librum Marcus Varro de populi Romani gente finivit, ex occasione historiarum, quae res veraciter gestas continent, ita sunt ingeniis hominum fictae, ut non sint opprobriis numinum adfixae.
2 Porro autem quicumque finxerunt a Iove ad stuprum raptum pulcherrimum puerum Ganymedem, quod nefas rex Tantalus fecit et Iovi fabula tribuit, vel Danaes per imbrem aureum adpetisse concubitum, ubi intellegitur pudicitia mulieris auro fuisse corrupta, quae illis temporibus vel facta vel ficta sunt, aut facta ab aliis et ficta de Iove, dici non potest quantum mali de hominum praesumpserint cordibus, quod possent ista patienter ferre mendacia, quae tamen etiam libenter amplexi sunt.
3 Qui utique quanto devotius Iovem colunt, tanto eos, qui haec de illo dicere ausi sunt, severius punire debuerunt. Nunc vero non solum eis, qui ista finxerunt, irati non sunt, sed ut talia figmenta etiam in theatris agerent, ipsos deos potius iratos habere timuerunt.
4 His temporibus Latona Apollinem peperit, non illum, cuius oracula solere consuli superius loquebamur, sed illum, qui cum Hercule servivit Admeto; qui tamen sic est deus creditus, ut plurimi ac paene omnes unum eundemque Apollinem fuisse opinentur.
5 Tunc et Liber pater bellavit in India, qui multas habuit in exercitu feminas, quae Bacchae appellatae sunt, non tam virtute nobiles quam furore. Aliqui sane et victum scribunt istum Liberum et vinctum; nonnulli et occisum in pugna a Perseo, nec ubi fuerit sepultus tacent; et tamen eius velut dei nomine per inmundos daemones Bacchanalia sacra vel potius sacrilegia sunt instituta, de quorum rabiosa turpitudine post tam multos annos sic senatus erubuit, ut in urbe Roma esse prohiberet.
6 Per ea tempora Perseus et uxor eius Andromeda postea quam sunt mortui, sic eos in caelum receptos esse crediderunt, ut imagines eorum stellis designare eorumque appellare nominibus non erubescerent, non timerent.
Augustinus HOME